Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto quod nemo dubitat esse fortem cui fortitudinem inesse conspexerit et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem.
Nouimus quantas dederit ruinas
Urbe flammata patribusque caesis
Fratre qui quondam ferus interempto
Matris effuso maduit cruore
Corpus et uisu gelidum pererrans
categorized as Boethius.
Escendere debeat uirtus
Vide quam alte escendere debeat uirtus: scies illi non per secura uadendum. Ardua prima uia est et quam uix mane recentes enituntur equi; medio est altissima caelo, unde mare et terras ...
Hoc est generator uirtutis uel generator sapientiae suae
Sed quid mirum si in duabus quibusdam rebus longe inter se diuersis potest hoc dici? Quod enim tam diuersum quam animus et corpus? Potest tamen dici animus erat apud hominem, id est ...
